médecine-odontologie
pharmacie-biologie-cosmétologie
histoire de la santé
RECHERCHE
       LIMITER AU SITE BIU SANTE    

Bibliothèque numérique Medic@

Catalogue des textes en ligne

 

Catalogue des ouvrages en relation avec celui-ci
Liste des pages de ce livre | Hippocrate

Cliquez ici pour telecharger tout ou partie de ce document au format Adobe PDF (Acrobat) PDF

Hippocrate. Dominici Gulielmini,... Commentaria in primam Aphorismorum Hippocratis sectionem, a Josepho Ferdinando filio... locupletata

Bononiae : apud T. Colli, 1748.

 

Nombre de pages : 188            1-188

1 [Page de titre]
3 Illustrissimis, & Excellentissimis Patribus Collegii Medicinae Bononiae. Joseph Ferdinandus Gulielminus felicitatem precatur
5 Lector humanissime
7 Praelectiones a Dominico Gulielmino habitae in Gymnasio Patavino. Praelectio prima. De legitima Commentationum medicarum methodo
16 Praelectio secunda. De praestantia, sive commodis, & incommodis Doctrinae Aphoristicae
25 Praelectio tertia. Quod optimus interpres Aphorismorum Hippocratis is solus esse potest, qui optimus Medicus sit
33 Hippocratis Aphorismorum sectio prima. A Dominico Gulielmino partim, parti vero a Josepho Ferdinando filio Commentariis illustrata. Aphorismus I. Vita brevis, Ars longa, occasio praeceps, experimentum periculosum, judicium difficile. Nec non se ipsum praestare oportet opportuna facientum, sed & aegrum, & assidentes, & exteriora. Expositio
34 Adnotationes
38 Corollarium
39 Aphorismus II. In perturbationis ventris, & vomitibus spontaneis, si talia purgentur, qualia purgari oportet, confert, & leviter ferunt; sin minus contra. Sic & vasorum inanitio, si talis fiat, qualis fieri debet, confert, & bene tolerant; sin minus contra. Inspicere autem oportet & regionem, & tempus, & aetatem, & morbos, in quibus conveniat, aut non
48 Aphorismus III. Habitus exercitatorum, qui summum bonitatis attingunt, periculosi, si in extremo constiterint; neque enim possunt in eodem permanere, neque quiescere?. Cum vero non qiescant, neque possint proficere in melius; reliquum est, ut decidant in deterius. His de causis bonum habitum statim solvere expedit, ut corpus rursus nutriri incipiat. Neque compressiones ad extremum ducendae (periculosum enim) sed qualis natura fuerit ejus, qui debet perferre, ad hoc ducere convenit; sic & evacuationes, quae ad extremum deducunt, periculosae, & rursus refectiones, cum extremae fuerint, periculosae
61 Aphorismus IV. Victus tenuis, atque exquisitus, in morbis quidem longis semper, in acutis vero, in quibus non convenit, periculosus; & rursus, qui ad extremum devenit tenuitatis, gravis est, nam & repletiones, quae ad extremum deveniunt, periculosae
69 Aphorismus V. In tenui victu aegri delinquunt: quo fit, ut magis laedantur. Quicunque enim error committitur, major in hoc fit, quam in pleniori victu. Propterea etiam sanis periculosus est valde tenuis, & constitutus, & exquisitus victus, quoniam errores gravius ferunt. Ob hoc igitur tenuis victus, atque admodum exquisitus, eo, qui sit paulo plenior, magis periculosus
72 Aphorismus VI. Extremis morbis extrema exquisite remedia optima sunt
77 Aphorismus VII. Ubi igitur morbus peracutus est, statim habet extremos labores, & extreme tenuissimo victu utendum est. Ubi vero non, sed pleniorem victum contingit adhibere: tantum cibi indulgendum est, quantum morbus extremis est mollior
80 Aphorismus VIII. Quando morbus in sui vigore constiterit, tunc tenuissimo victu utendum est
84 Aphorsimus IX. Conjectari autem oportet, an aeger sufficiat perdurare ad morbi vigorem: & nunquid prius ille deficiat, nec possit cum victu perdurare; vel morbus antea deficiat, atque hebetescat
88 Aphorismus X. Quibus igitur statim morbus in vigore consistit, iis etiam statim tenuis victus adhibendus est: quibus vero posterius debet consistere, iis & in ipso consistendi tempore, & parum ante illud, cibus subtrahendus; prius vero uberius vistus adhibendus est, ut aeger sufficiat
93 Aphorismus XI. In accessionibus abstinere oportet: nam cibum dare nocuum est; & quibus per circuitum fiunt accessiones, in ipsa accessione abstinere oportet
98 Aphorismus XII. Accessiones vero, & constitutiones morbi indicabunt, & anni tempora, & circuituum successiva incrementa, sive quotidiè, sive alternis diebus, sive per majora intervalla fiant. Sed & ex iis, quae mox apparent, indicia sumuntur: quemadmodum in morbo laterali, si circa initia statim sputum appareat, morbum breviat; si vero postea appareat, producit. Et urinae, & alvi excrementa, & sudores, quaecunque apparuerint, vel bonam morborum judicationem, vel malam: vel breves, aut longos fore morbos ostendunt
104 Aphorismus XIII. Senes facillime jejunium ferunt: secundo loco qui aetatem consistentem habent: minus adolescentes: omnium minime pueri, praesertim qui inter ipsos sunt juniores
112 Aphorismus XIV. Qui crescunt plurimum habent calidi innati: plurimo igitur egent alimento; alioquin corpus absumitur. Senibus vero parum calidi innati inest, paucis propterea fomitibus egent: quia a multis extinguuntur. Hanc etiam ob causam febres senibus non similiter acutae fiunt; frigidum enim eorum corpus
121 Aphorismus XV. Ventres hyeme & vere natura calidissimi sunt, & somni longissimi, quare per ea tempora alimenta copiosiora sunt exhibenda. Etenim tunc calor innatus plurimus est: unde & pluribus egent alimentis; indicio sunt aetates, & athletae
130 Aphorismus XVI. Victus humidus febricitantibus omnibus confert; maxime vero pueris: & aliis, qui tali victu uti consueverunt
134 Aphorismus XVII. Et quibus semel, aut bis: & quibus plura ne, an pauciora particulatim oporteat offerre, considerandum. Condonandum autem est aliquid tempori, aetati, & consuetudini
138 Aphorismus XVIII. Aestate, & autumno cibos difficillime ferunt: hyeme facillime; secundum locum ver habet
144 Aphorismus XIX. His, qui per circuitum accessiones habent, nihil dare oportet, neque cogere, sed substrahere adjectioni ante judicationes
148 Aphorismus XX. Quae judicantur, & judicata sunt integre neque movere, neque novare aliquid, sive medicamentis, sive aliter irritando, sed sinere
152 Aphorismus XXI. Quae ducere oportet, quo maxime natura vergit per loca conferentia, eo ducere
156 Aphorismus XXII. Concocta medicari, atque movere, non cruda; neque in principiis, modo non turgeant; plurimum vero non turgent
162 Aphorismus XXIII. Dejectiones non multitudine aestimandae sunt, sed si talia dejiciantur qualia conveniunt, & aegri facile tolerant. Atque ubi usque ad animi defectionem expedit ducere, faciendum, si aeger possit tolerare
167 Aphorismus XXIV. In acutis passionibus raro, & in principiis medicinis purgantibus uti: & hoc cum praemeditatione faciendum
172 Aphorismus XXV. Si qualia oportet purgari purgentur, confert, & facile ferunt: si contra, difficulter
175 Index Praelectionum, Aphorismorum cum suis Expositionibus, & Adnotationum
177 Index rerum
187 Errores sic corrig.

Nombre de pages : 188            1-188

12, rue de l'Ecole de Médecine - 75006 PARIS - Tél. 01.76.53.19.51 - Fax. 01.44.41.10.20 - Contact : Contact : info-hist@biusante.parisdescartes.fr

La BIU Santé est
un service
des universités